- MEXICANI
- MEXICANIuna ex septem Navatlacarum, populi Americae Septentrionalis cultissimi, gentibus, a duce suo Mexio dicti: in peregrinatione populi praefati, ex Septentrione versus Austrum, factâ A. C. 820. post diuturnam in itinere moram, reliquis ad lacum amoenissimum delatis, ubi considere ac urbesquaeque gens suas condere coeperunt, eo ultimi advenêre, atque Urbem Tenoxtitlan, quae vulgo Mexico dicitur, in ipso illo medio lacu exstruxerunt. Primus ipsorum Rex fuit Thenuch, circa A. C. 1325. cui Acamapixili successit A. C. 1375. quem Acosta primum Regem fuisse falso statuit. Cum vero initio exiguae ipsis essent vires, tributum vicinis satis diu pependerunt, donec quintus eo-Rex Iscoals, circa A. C. 1437. arma pro libertate sumpsit, et feliciter redactis vicinis sub suum iugum gentibus, magnum imperium condidit; quod ab eo tempore tantopere crevit, ut sub Morezuma I. ab uno ad alterum mare latissimô tractu extenderetur. Ultimus Regum fuit Motezuma II. cuius tempore A. C. 1519. Ferdinandus Cortesius cum Hispanis Regnum Mexicanum detexit, acintra biennium, innumerabili multitudine barbarorum occisâ, universo, nomine Caroli V. Imperatoria potitus est, inaestimabilibus inde opibus in Hispaniam translatis. Vide Georg. Hornium Orb. Polit. Part. 3. p. 112. et Orb. Imper. p. 336. Utuntur Mexicani linguâ, quae tota fere impulsu linguae ad dentes et extremum palatum nititur, eoque literas T. L. creberrime adhibet. Ut Yecotl, Mecaxuchitl, Tlilxochitl, etc. Scriptionem vero eorum quod attinet, non a sinistra dextram versus, ut Europaei ac Aethiopes: nec a dextra sinistrorsum, ut Hebraei, Arabes, ac plerique Indi, Malaharis ac Siamensibus exceptis: nec βουςτροφηδὸν, ut veteres Graeci: nec a superiori parte rectâ lineâ ad inferiorem descendendo, ut Chinenses, Tartari, Coreani et Iapanenses: nec lineis ab inferiore parte sursum versus multiplicatis, ut Tangutani, procedunt: sed in formam circuli scribunt, lectione a centro ad circumferentiam sursum versus incipiendâ: Vide Purchas. Pelgrim. l. 1. c. 17. Herm. Hugon. de Orig. scribendi, etc. apud Auctorem Historiae Orbis Terr. Geogr. ac Civ. c. 9. sect. 3. §. 14. uti de Mexicanorum origine aliquid infra voce Norvegia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.